Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
Osculantes proni in terram ingressi sumus in sanctam ciuitatem. in qua adorantes monumentum Domini. Quia monumento de petra est naturale excisus et † potus ex ipsa petra excisus, ubi corpus domini Iesu Christi positum fuit, lucerna aerea, quae in tempore ad caput ipsius posita fuit, ibidem ardet die noctuque, ex qua benedictionem tulimus, et reconposuimus ea. In quo monumento de foris terra mittitur et ingredientes exinde benedictionem tollent. Lapis, unde clausus monumento, ante os monumenti est, color uero de petra; qui excisus est de petra Golgotha. Nam ipsa petra ornata ex auro et gemmis, nam petra monumenti uelut molaris est. Ornamenta infinita: in uirgis ferreis pendentes brachialia, dextroceria, murenas, anuli, capitulares, cingella girata, balteos, coronas imperatorum ex auro uel gemmis et ornamenta de imperatricis. Ipsum monumentum sic quasi in modum metae coopertus ex argento † sub solas aureos. Ante monumentum altaris est positus.