Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Praecedente beato Antonino martyre, ex eo quod a ciuitate Placentina egressus sum, in quibus locis sum peregrinatus, id est sancta loca.

Exeuntibus nobis de Constantinopoli uenimus in insula Cypri in ciuitate Constantia, in qua requiescit sanctus Epifanius. Ciuitas pulchra, deliciosa, ornata palmis dactalorum. Venimus in partes Syriae in insula Antharidus et inde uenimus in Tripoli Syriae, in qua sanctus Leontius requiescit; quae ciuitas tempore Iustiniani imperatoris subuersa est a terrae motu cum aliis ciuitatibus. Venimus exinde Biblo, quae et ipsa subuersa est cum hominibus, item in Triarim ciuitatem, quae et ipsa similiter subuersa est. Deinde uenimus in ciuitate splendissima Berito, in qua nuper studium fuit litterarum. Quae ciuitas subuersa; dicente nobis episcopo ciuitatis, quia cognitae personae, quae sciebantur nominatim, excepto peregrinis triginta milia ad breue missi hic perierunt. Ipsa ciuitas iacet sub montana Libani.