Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Revertens[*](reuertens] B2; reuertens igitur, B2 (emend.) P.) Iohannes papa a Iustino, quem Theodericus cum dolo suscepit et in offensa sua eum esse iubet. Qui post paucos dies defunctus est. Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latus[*](latus, Momm.; lectus, BP.) erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias. Quod videntes populi et senatores, coeperunt reliquias de veste eius tollere. Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem.

Igitur Symmachus, scolasticus Iudaeus, iubente non rege sed tyranno, dictavit praecepta die quarta feria, septimo kalend. Septembr. indictione quarta, Olybrio consule, ut die dominico adveniente

v3.p.568
Arriani basilicas catholicas invaderent.

Sed qui non patitur fideles cultores suos ab alienigenis opprimi mox intulit in eum sententiam Arrii, auctoris religionis eius; fluxum ventris incurrit, et dum intra triduum evacuatus fuisset, eodem die, quo se gaudebat ecclesias invadere simul regnum et animam amisit.

Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit. Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quod[*](saxum ingentem quem] B; ingens quod, P.) superponeret inquisivit.