Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus[*](festinus lustinus, Momm.; Iustinus, Wagner; festinus, BP.) vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris.
Cui imperator hoc tantum dixit, quid festinas? Nam ultima vita regni sui temptans eum diabolus, vellens[*](uellens] B2; uolens, B2 (emend.) P.) sectam Eunomianam sequi; quem populus fidelis repressit, ita ut ei in ecclesia clamaretur: In trinitatem lanceolam non mittes.[*](mittes, scripsi; mittis] B.) Non post multum temporis in lecto suo intra urbem Constantinopolim morbo tentus extremam clausit diem.
Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso[*](obtuso, Zangermeister; obruto] BP; bruto, Henr. Val.) sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset. De qua re laminam auream iussit
Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus.