Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Interim, ut dei famulus ei praedixerat, mox in Italiam ingressus est, regnum accepit. Eodem tempore Odoacar rex memor factus quod a viro sancto praedictum audierat, statim familiariter litteras ad eum dirigens, siqua speranda duceret, dabat suppliciter optionem.[*](After optionem Eugippus inserts memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. )
Igitur Odoacar rex gessit bellum adversus Rugos, quos in secundo vicit, et funditus delevit. Nam dum ipse esset bonae voluntatis et Arrianae sectae favorem praeberet, quodam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus 'Odoacrem,' 'Odoacar,' inquit, 'integer inter tredecim et quattuordecim annos ';[*](annos]; annos'; annos, Knoell (probabiliter, Momm.).) annos videlicet integri eius regni significans.
Zeno itaque recompensans beneficiis Theodericum, quem fecit patricium et consulem, donans ei multum et mittens eum ad Italiam. Cui Theodericus pactuatus est, ut, si victus fuisset Odoacar, pro merito laborum suorum loco eius, dum adveniret, tantum praeregnaret. Ergo superveniente Theoderico patricio de civitate Nova cum gente Gothica, missus ab imperatore Zenone de partibus Orientis ad defendendam sibi Italiam.