Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Dehinc fugiens Licinius Byzantium petit; quo dum multitude dissipata contenderet, clauso Byzantio[*](petit Byzantio] Henr. Val.; quod m.d. contendere bizantium (bizantio, B3), B.) Licinius obsidionem terrenam maris securus agitabat. Sed Constantinus classem collegit ex Thracia. Dehinc solita vanitate Licinius Martinianum sibi Caesarem fecit.
Crispus vero cum classe Constantini Callipolim pervenit; ibi bello maritimo sic Amandum vicit, ut vix per eos qui in litore remanserant vivus Amandus refugeret.[*](refugeret, Momm.; re effugeret, B.) Classis vero Licini vel oppressa vel capta est.
Licinius, desperata maris spe, per quod se viderat obsidendum, Chalcedonam cum
Postea cum legiones Constantini per liburnas[*](liburnas, Momm.; liburnam, B; liburniam, earlier edd.) venire vidissent, proiectis armis se dediderunt. Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit. Ita Licinius privatus factus est et convivio Constantini adhibitus, et Martiniano vita concessa est.
Licinius Thessalonicam missus est; sed Herculii Maximiani, soceri sui, motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem rei publicae sumeret, tumultu militaribus[*](tumultu militaribus, Momm.; tumultum militari, B.) exigentibus in Thessalonica iussit occidi, Martinianum in Cappadocia. Qui regnavit annos XVIIII, filio et uxore superstite. Quamvis omnibus[*](omnibus] Orosius, vii. 28, 21; omnium, B.) iam ministris nefariae
Constantinus autem ex se[*](ex se, Momm.; ex, B.) Byzantium Constantinopolim nuncupavit ob insignis victoriae memoriam.[*](insignis uictoriae mermoriam, Momm.; insignis uictoriae, B; insigne uictoriae, previous editors.) Quam velut patriam cultu decoravit ingenti et Romae desideravit aequari: deinde quaesitis ei undique civibus divitias multas largitus est, ut prope in ea omnes regias[*](regias, Momm.; thesauros regias (regies, B2), B.) facultates exhauriret. Ibi etiam senatum constituit secundi ordinis; claros vocavit.
Deinde adversum Gothos bellum suscepit et implorantibus Sarmatis auxilium tulit. Ita per Constantinum Caesarem centum prope milia fame et frigore extincta sunt. Tune et obsides accepit, inter quos Ariarici regis filium.
Sic cum his pace firmata, in Sarmatas versus est, qui dubiae fidei probabantur.[*](pro-babantur] Rühl; probantur, B.) Sed servi Sarmatarum adversm ones[*](aduersum omnes]; omnes aduersum, preferred by Momm.) dominos rebellarunt, quos pulses Constantinus libenter accepit et amplius trecenta