Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Quo cognito Saturninus (iam enim aderat, et praetenturas stationesque disponebat agrarias[*](agrarias, the last word of fol. 200v of V; the next one is lost, but is made up from the later MSS.; see Clark's app. crit.) ), paulatim colligens suos, digredi parabat consilio non absurdo: ne subita multitudo, ut amnis immani pulsu[*](ut amnis inmani pulsu, Novák; ut inmani pulsu, Clark; ut inmanis pulsis, MSS. (pulsus, E2A; T omits ut).) undarum obicibus ruptis emissus, convelleret levi negotio cunctos, suspecta loca acutius
Deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit (nullo vetante), turbandis incubuit rebus: et vastabundi omnes per latitudines Thraciae pandebantur impune, ab ipsis tractibus, quos praetermeat Hister, exorsi, ad usque Rhodopen et fretum, quod immensa disterminat maria, rapinis et caedibus, sanguineque et incendiis et liberorum corporum corruptelis, omnia foedissime permiscentes.
erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
Post quae[*](post quae, Lind.; postque, MSS. (postquam, T).) adulta virginitas, castitasque nuptarum, ore abiecto, flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte (licet cruciabili) praevenire. Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
Barbari tamen, velut diffractis caveis bestiae, per Thraciarum[*](Thraciarum, Pet.; spatiarum and spatiorum (spaciorum, N), MSS.) amplitudines fusius incitati, oppidum petivere nomine Dibaltum, ubi tribunum scutariorum Barzimeren inventum cum suis Cornutisque[*](cornutisque, Lind.; cornitisque (cornitis, E2 in marg., comitibusque, E2), MSS.) et aliis peditum numeris castra ponentem assiliunt, eruditum pulvere militari rectorem.
Qui confestim (ut adigebat necessitas instantis exitii) iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis prorupit,[*](prorupit, Pet.; praerupit and prerupit, MSS.) cum promptis accinctis ad proelium: fortiterque resistendo pari pugnandi sorte discesserat,[*](sorte discesserat, Clark, c.c.; forti disces (fortitudine discessisset, W2HT, sorte discessisset, NEA), MSS.) ni eum equitum accursus complurium anhelum circumvenisset et fessum. Et ita cecidit interfectis barbarorum non paucis, quorum clades copiarum magnitudo celabat.
Re in hunc modum peracta, Gothi quid postea molirentur incerti, quaeritabant Frigeridum, tamquam obicem validum, ubi reppererint[*](reppererint, Her. c.c.; repperirent or reperirent, MSS.) excisuri: et cultiore victu somnoque parumper assumpto, eum sequebantur ut ferae: docti quod Gratiani monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam
Et hi quidem ad patrandum propositum discursione rapida maturabant. Ille vero regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus, vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei fors obtulit insperata.
Repedando enim congregatusque[*](congregatusque, Günther; congregatosque, MSS.) in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem Farnobium cum vastatoriis globis vagantem licentius occupavit, ducentemque Taifalos, nuper in societatem adhibitos: qui (si dignum est dici), nostris ignotarum gentium terrore dispersis, transiere[*](transiere, Lind.; transire, MSS.) flumen direpturi vacua defensoribus loca.