Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Praevia igitur spe meliorum, Romani duces (si fors copiam attulisset), ausuri aliquid gloriosum, Gothos quicquid molirentur, sagaciter observabant: id scilicet praestruentes, ut si aliorsum castra movissent, quod fecere creberrime, terga ultimorum adorti, plures perfoderent contis,[*](contis, Corn.; confisi, V (tr. after hostes in next line, Her., cf. xviii. 3, 4).) magnamque spoliorum averterent partem.
Hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nihil latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt: sed oppositi exercitus metu praestricti, aliorumque militum, quos affluere iam sperabant, tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis[*](iussis, added by Hadr. Val.; mandatis (after acceptis) by Her.; optimatum acceptis, V.) optimatum acceptis, statim ut[*](statim ut, Val., Her.; s. quasi, Pet., statimque, V.) incensi malleoli, ad carraginem (quam ita ipsi appellant), aliti velocitate regressae, incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.
Nihil post haec inter partes praeter indutias laxatum est breves. Reversis enim his quos necessitas evocarat,
Contra Romani, his cognitis, ipsi quoque exsomnes, verebantur hostes et male sanos eorum ductores, ut rabidas feras: eventum licet ancipitem, ut numero satis inferiores, prosperum tamen ob iustiorem sui causam, mentibus exspectantes impavidis.
Candente itaque protinus die, signo ad arma capienda ex utraque parte per lituos dato, barbari postquam inter eos ex more iuratum est, tumulosos locos appetere temptaverunt, quo exinde per proclive rotarum modo obvios impetu convolverent acriore. Hocque viso, ad suos quisque manipulos properans miles, stabili gradu consistens, nec vagabatur nec relictis ordinibus procursabat.
Ergo ubi utrimque acies cautius incedentes, gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis. Et Romani quidem voce undique Martia concinentes, a minore solita ad maiorem protolli, quam gentilitate appellant barritum, vires validas erigebant. Barbari vero maiorum