Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita ut non eminus appareret, figura bene compacta membrorum, staturae procerae humilis, cruribus exstanteque mediocriter ventre.

Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est

  1. ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος,
ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo[*](Erythraeo, Lind.; Erichtheo, A; erutheo oppidum (opido, EA), V.) oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum
v3.p.488
scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat.

Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.

Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere, dextra pars alii laeva, vel quo metus traxerat ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. Audiebantur tamen (licet longius) heiulatus miserabiles relictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.