Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant,[*](se immergebant, Her. (se after mergebant add. vulgo); mergebant de, V.) salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
Et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam impendere non inultam: adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut etiam telis quidam propriis interirent. Atra denique
Solque sublimior, decurso Leone, ad domicilium caelestis Virginis transiens, Romanos magis attenuatos inedia, sitique confectos, etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat. Ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum postremis malis habuere subsidium, incondite qua quisque poterat, vertuntur in pedes.
Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, imperator diris pavoribus circumsaeptus, paulatimque insiliens funerum moles, ad lancearios confugit et mattiarios: qui dum tolerabatur hostilis, fixis corporibus steterant inconcussi. Eoque viso Traianus exclamat spem omnem absumptam, ni desertus ab armigeris princeps saltem adventicio tegeretur auxilio.
Hocque audito, Victor nomine comes, Batavos in subsidiis locatos haut procul, ad imperatoris praesidium raptim cogere properans, cum invenire neminem posset, gradiens retro discessit. Parique modo Richomeres periculo semet exemit et Saturninus.
Sequebantur itaque furore ex oculis lucente barbari nostros, iam linquente venarum calore : quorum aliqui percussoribus cadebant incertis, non nulli ponderibus solis urgentium obruti,