Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Verum retrocedere coacti Germani, atque[*](Germani atque, vulgo; G. iamque, Her.; noscentesque, Val.; geminamque, etc., MSS. (Germanique, NEA).) noscentes exercitus pleramque partem in Illyricum (ut imperatore mox adfuturo) praegressam, exarsere flagrantius: maioraque coeptantes,[*](coeptantes, Kell.; conceptantes, MSS. (conceptantes unum, om. WHT).) pagorum omnium incolis in unum collectis, cum quadraginta armorum[*](armorum, MSS., rest. by Pet.; armatorum, NEA (cf. xxx. 1, 14).) milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactitarunt, sublati in superbiam nostra confidentius irruperunt.
Quibus Gratianus cum formidine magna compertis, revocatis cohortibus, quas praemiserat in Pannonias, convocatisque aliis, quas in Galliis retinuerat dispositio prudens, Nannieno negotium
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
Proinde horrifico adversum fragore terrente, ubi primum apud Argentariam signo per cornicines dato, concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.
Sed in ipso proeliorum ardore, infinita hostium multitudine milites visa, vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius, et splendore consimili, proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere barbaris metum.
Qui repente versi in terga, resistentesque interdum, nequid ultimae rationis omitterent, ita sunt caesi, ut ex praedicto numero non plus quam quinque milia, ut , evaderent, densitate nemorum tecta, inter complures alios audaces et fortes, rege quoque Priario interfecto, exitialium concitore pugnarum.