Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Dispositis igitur, quae pro[*](pro, A; V omits.) temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est, per Lauriacum ad[*](Lauriacum ad, Lind.; inaurea cumopitulanda dum (opitulandum, W2), V.) opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.
Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne
Remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.
His forte diebus, Valens tandem excitus Antiochia, longitudine viarum emensa, venit Constantinopolim, ubi moratus paucissimos dies, seditioneque popularium levi pulsatus, Sebastiano paulo ante ab Italia (ut petierat) misso, vigilantiae notae ductori, pedestris exercitus cura commissa, quem
Unde cum itinere edicto per tesseram Nicen venisset, quae statio ita cognominatur, relatione speculatorum didicit refertos opima barbaros praeda, a Rhodopes tractibus prope[*](prope Hadrianopolim, EA (praep del. as dittogr. of praeda, Her.); praephadrianopolim, V.) Hadrianopolim revertisse: qui motu imperatoris cum abundanti milite cognito, popularibus iungere se[*](se, added by Günther; V omits.) festinant, circa Beroeam et Nicopolim agentibus[*](agentibus, Gardt.; Nicopoli gentibus, V.) praesidiis fixis: atque ilico ut oblatae occasionis maturitas postulabat, cum trecentenis militibus per singulos numeros lectis, Sebastianus properare dispositus erat,[*](erat, scripsi, c.c.; est, V.) conducens rebus publicis aliquid (ut promittebat) acturus.
Qui itineribus celeratis, conspectus prope Hadrianopolim, obseratis vi[*](ui, vulgo; undique, Her. (cf. xiv. 2, 18); in, V.) portis, iuxta adire prohibebatur: veritis defensoribus ne captus ab hoste veniret et subornatus, atque contingeret aliquid in civitatis perniciem, quale per Acacium[*](Acacium, Her.; Actum, V.) acciderat comitem, quo per fraudem a[*](fraudem a, N2 Val.; fraudem, A; fraude, V) Magnentiacis militibus capto, claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum.