Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Hanc victoriam, opportunam et fructuosam, quae gentes hebetavit occiduas, sempiterni numinis nutu, Gratianus incredibile dictu est, quo quantoque[*](quo quantoque, Her.; q.q. cum, N2 Val.; quanto cum, Novák; quantique cum (om. quo), V.) vigore exserta celeritate aliorsum properans expedivit: praeclarae indolis adulescens, facundus et moderatus et bellicosus et clemens, ad aemulationem lectorum progrediens principum, dum etiam
Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria: eo tempore quo etiam si imperium Marcus regeret Antoninus, aegre sine collegis et magna sobrietate consiliorum, lenire luctuosos rei publicae poterat casus.
Dispositis igitur, quae pro[*](pro, A; V omits.) temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est, per Lauriacum ad[*](Lauriacum ad, Lind.; inaurea cumopitulanda dum (opitulandum, W2), V.) opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.
Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne
Remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.
His forte diebus, Valens tandem excitus Antiochia, longitudine viarum emensa, venit Constantinopolim, ubi moratus paucissimos dies, seditioneque popularium levi pulsatus, Sebastiano paulo ante ab Italia (ut petierat) misso, vigilantiae notae ductori, pedestris exercitus cura commissa, quem
Unde cum itinere edicto per tesseram Nicen venisset, quae statio ita cognominatur, relatione speculatorum didicit refertos opima barbaros praeda, a Rhodopes tractibus prope[*](prope Hadrianopolim, EA (praep del. as dittogr. of praeda, Her.); praephadrianopolim, V.) Hadrianopolim revertisse: qui motu imperatoris cum abundanti milite cognito, popularibus iungere se[*](se, added by Günther; V omits.) festinant, circa Beroeam et Nicopolim agentibus[*](agentibus, Gardt.; Nicopoli gentibus, V.) praesidiis fixis: atque ilico ut oblatae occasionis maturitas postulabat, cum trecentenis militibus per singulos numeros lectis, Sebastianus properare dispositus erat,[*](erat, scripsi, c.c.; est, V.) conducens rebus publicis aliquid (ut promittebat) acturus.
Qui itineribus celeratis, conspectus prope Hadrianopolim, obseratis vi[*](ui, vulgo; undique, Her. (cf. xiv. 2, 18); in, V.) portis, iuxta adire prohibebatur: veritis defensoribus ne captus ab hoste veniret et subornatus, atque contingeret aliquid in civitatis perniciem, quale per Acacium[*](Acacium, Her.; Actum, V.) acciderat comitem, quo per fraudem a[*](fraudem a, N2 Val.; fraudem, A; fraude, V) Magnentiacis militibus capto, claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum.
Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis
Qua causa percitus Fritigernus, et extimescens, ne dux (ut saepe audierat) impetrabilis, dispersos licenter suorum globos raptuique intentos consumeret, improvises adoriens: revocatis omnibus prope Cabylen oppidum cito discessit, ut agentes in regionibus patulis nec inedia nec occultis vexarentur insidiis.
Dum haec aguntur in Thraciis, Gratianus docto litteris patruo, qua industria superaverit Alamanos, pedestri itinere praemissis impedimentis et sarcinis, ipse cum expeditiore militum manu, permeato Danubio, delatus Bononiam, Sirmium introiit, et quadriduum ibi moratus, per idem flumen ad Martis castra descendit, febribus intervallatis afflictus: in quo tractu Halanorum impetu repentino temptatus, amisit sequentium paucos.
Eisdemque diebus exagitatus ratione gemina Valens, quod Lentienses compererat superatos, quodque Sebastianus subinde scribens facta dictis exaggerabat, e Melanthiade signa commovit, aequiperare facinore quodam egregio adulescentem properans filium fratris, cuius virtutibus urebatur: ducebatque multiplices copias, nec contemnendas nec segnes, quippe etiam veteranos eisdem iunxerat plurimos, inter quos et honoratiores alii et Traianus recinctus[*](recinctus, Val. (cf. xxvi, 5, 3); procinctus, V.) est, paulo ante magister armorum.
Et quoniam exploratione sollicita cognitum est cogitare hostes fortibus praesidiis itinera claudere, per quae commeatus necessarii portabantur, occursum est huic conatui competenter, ad retinendas opportunitates angustiarum, quae prope erant, peditibus sagittariis et equitum turma citius missa.
Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti, stationem peterent Nicen, incertum quo errore procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero
Proinde agmine quadrato incedens, prope suburbanum venit, ubi vallo sudibus fossaque firmato, Gratianum impatienter operiens, Richomerem comitem domesticorum suscepit, ab eodem imperatore praemissum cum litteris, ipsum quoque venturum mox indicantibus.
Quarum textu oratus, ut praestolaretur paulisper periculorum participem, neve abruptis discriminibus temere semet committeret solum, adhibitis in consilium potestatibus variis, quid facto opus esset deliberabat.