Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa: nunc confisi quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et praecipua[*](praecipua, Val.; bene merita, G; praeterita, V.) narraturi.
Adsimulavit[*](adsimulauit, without lac. G; (lac. 9 letters) ad (lac. 7 letters) bit, V.) non numquam clementiae speciem, cum esset in acerbitatem naturae calore propensior, oblitus profecto quod regenti imperium omnia nimia, velut praecipites[*](praecipites, Clark; praerupti, AG; praeacuti, Novák; praeteritis copuli, V.) scopuli, sunt evitanda.
Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus, sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, per[*](per, W. Meyer Spir.; post, V.) interrogationes funestas, non nullis ad usque discrimina vitae vexatis: et ita erat effusior
Atquin potuit exempla multa contueri maiorum, et imitari peregrina atque interna humanitatis et pietatis, quas sapientes consanguineas virtutum esse definiunt bonas. E quibus haec sufficiet poni. Artaxerxes Persarum ille rex potentissimus, quem Macrochira membri unius commemoravit,[*](commemorauit, V; cognominauit, E, C. F. W. M.) suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputabat: et ne secaret aures more regio pro delictis, ex galeris fila pendentia praecidebat: quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut annitentibus cunctis, multos et mirabiles actus impleret, Graecis scriptoribus .
Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito, Papirius Cursor, ea tempestate dictator, securem per lictorem expediri homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi: hocque ioci genere castigatum, cum
Haec forsitan Valentinianus ignorans, minimeque reputans, afflicti solacium[*](solacium, Haupt; solatia, G; solacio, V.) status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios: quod ultimum in adversis rebus remedium pietas reperit animorum, ut Isocratis memorat pulchritudo: cuius vox est perpetua docentis, ignosci debere interdum armis superato rectori, quam iustum[*](quam iustum, V; quasi or tamquam iustum, Haupt (quam added to um of neminium (see note 6) by Her.).) quid sit ignoranti.
Unde motum existimo Tullium praeclare pronuntiasse, cum defenderet Oppium: Et enim multum posse ad salutem alterius, honori multis; parum potuisse ad exitium, probro nemini umquam[*](nemini umquam, W2A, Her. (see note 5); nernminium, V.) fuit.
Aviditas plus habendi, sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia, exundavit in hoc principe flagrantius adulescens, Quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id affirmando
Huius exempla[*](huius exempla, without lac., G (huiusce, Brakman); lucrum (lac. 13 letters) hu (lac. 6 letters) pla, V.) continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus: quibus omissis, quoniam non sunt perfectae virtutis indicia, (nec enim aliena non rapere laudis est), unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, ita[*](Cinna ita, Pet.; Cinna, EAG; cinnata, V.) vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.
Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuam[*](indiuiduam, Val.; inuidiam esse, G; inuidiam, V.) sociam. Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad suspicandum[*](suspicandum, Pet.; supplicandum, V.) contrarios, exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles, et fortibus detrahebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.
Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse[*](ipse, added by Bent.; V omits.) ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente[*](ima mente, Lind.; menta, V.) formidans.
Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum[*](cum eum, A; remigis fumium, V.) ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.
Iudices[*](iudices, added in G; V omits.) numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset[*](didicisset, Novák; didicit, G; dedi, V.)
afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus. Finis enim iusti imperii (ut sapientes docent) utilitas oboedientium aestimatur et salus.
Consentaneum est venire post haec ad eius actus, sequendos recte sentientibus et probandos: ad quos[*](ad quos, added by Her.; cum quibus, G; probandus si, without lac., V.) si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas: oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Britannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil
Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit, aut administratio venundata, nisi inter imperandi exordia,[*](imperandi exordia, added by Her.; initia, by G; no lac. in V.) ut solent occupationis spe impune quaedam sceleste[*](spe inpune quaedam sceleste (scelesta, G), Her.; impunitatis, Eyssen.; incuriae, Pet.; inpuniae, V.) committi.
Ad inferenda propulsandaque bella sollertissime cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum, laetusque non profusis epulis sed excultis.
Postremo hoc moderamine principatus inclaruit, quod inter religionum diversitates medius stetit, nec quemquam inquietavit, neque ut hoc , imperavit aut illud: nec interdictis minacibus
Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor cum oculis caesiis, semper obliquum intuentibus[*](tum oculi caesiiintuentes, Pet.; comma after nitor deleted by Her.; intuentibus, Lind.) et torvum, atque pulchritudo staturae, liniamentorumque recta compago, maiestatis regiae decus implebat.