Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes, absque sui permissu principem alium institutum, postea tamen[*](tamen, Pet.; metus, Lind.; mens, V.) sollicitudine discussa vixere securius, quod ille (ut erat benivolus et pius)[*](pius, Bent. (afterwards deleted); peritus, A; pertus, V.) consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.
Inter haec[*](Inter haec, Her.; interea et, A; int (lac. 7 letters) (interea, V3) et, V.) Fortunae volucris rota, adversa prosperis[*](aduersa prosperis, V3W2A; diuersa pros, V.) semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis, armabat, maestosque transtulit ad Orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat, et portentorum.
Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum
Quae hunc illi impendere exitum vitae modo non aperte loquendo monstrabant. Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum[*](neniarum, Gronov, pater; nimium, E: nimirum, A; nimiarum, V (a deleted by V3).) horrenda, multos diris terroribus agitabant.
Vaccula[*](uaccula, Bent., Haupt (uacula, E); uagula, V, G, Pighius; aquila, Val.; gracula, Novák.) gurgulione consecto, exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas. Denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum, in quadrato lapide qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:
- ἀλλα’ ὁπόταν νύμφαι δροσεραὶ κατὰ ἄστυ χορείῃ
- τερπόμεναι στρωφῶνται[*](στρωφῶνται, Bent.; στροφόωνται, Eyssen.; στροφοωντε, V.)ἐυστεφέας κατ’ ἀγυιάς,
- καὶ τεῖχος λουτροῖο πολύστονον ἔσσεται ἄλκαρ,
- δὴ τότε μυρία φῦλα πολυσπερέων ἀνθρώπων
- Ἴστρον καλλιρόοιο πόρον περάοντα σὺν αἰχμῇ,
- καὶ Σκυθικὴν ὀλέσει χώρην καὶ Μυσίδα γαῖαν,
- Παιονίης δ’ ἐπιβάντα σὺν ἐλπίσι μαινομένῃσιν
- αὐτοῦ καὶ βιότοιο τέλος καὶ δῆρις[*](δῆρις, Val.; δῆριν, Pet.; δηρειν, V.)ἐφέξει.
Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio insolito[*](insolito, Pet.; incensio et solito, V.) miscendo cuncta concivit, hanc comperimus causam. Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.
Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, compactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiose[*](prodigiose, V, Kell., Corn.) deformes[*](deformes, A, Kell., Corn.; formae, E; formes, V.) et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.
In hominum autem figura, licet insuavi, ita victu[*](ita uictu, Her.; ita uisi, Val.; ta nisi, V.) sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis,
Aedificiis nullis umquam tecti, sed haec velut ab usu communi discreta sepulcra declinant. Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest. Sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt. Peregre tecta (nisi adigente maxima necessitate) non subeunt: nec enim[*](enim apud eos, V; apud eos del. C. F. W. M. (cf. § 4, line 3).) se tutos[*](se tutos, C. F. W. M.; secures, EA; ecutos, V.) existimant esse sub tectis morantes.[*](morantes, added by Novák; lac. 10 letters, V.)
Indumentis operiuntur linteis vel ex pellibus silvestrium murum consarcinatis; nec alia illis domestica vestis est, alia forensis. Sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta, non ante deponitur aut mutatur, quam diuturna carie in pannulos diffluxerit[*](diffluxerit, Ernesti in Index; defluxerit, EA; deffluxerit, V.) defrustata.
Galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis munientes haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati, vetant incedere gressibus liberis. Qua[*](qua, EA; qua ex, Clark; quas, V) causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope affixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter eisdem non numquam insidentes, funguntur muneribus consuetis. Ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti, in altum soporem ad usque varietatem effunditur somniorum.
Et deliberatione super rebus