Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querella iusta perpessus, et instauravit vetera plurima. Inter quae porticum excitavit ingentem, lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam ea re quod huius numinis[*](numinis, O. Hirschfeld, Kiess.; nominis, V.) prope visitur templum.
Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in Oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam.
Consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti. Inter quos erat Terentius dux demisse ambulans semperque submaestus, sed, quoad vixerat, acer dissensionum instinctor.
Qui adscitis in societatem gentilibus paucis, ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad comitatum assidue, Cylacis necem replicabat et , addens eundem iuvenem, ad superbos actus elatum, nimis esse in subiectos immanem.
Unde quasi futurus particeps suscipiendi pro instantium
Quae reputans ille, impendere sibi praesagibat[*](praesagibat, Her.; praesagiebat, EAG; praesagebat, V.) exitium grave. Et doli iam prudens, neque aliam nisi cito discessu salutis reperiens viam, suadentibus his quibus fidebat, conglobatis trecentis comitibus, secutis eum e patria, cum equis velocissimis, ut in magnis solet dubiisque terroribus, audacter magis quam considerate pleraque diei parte emensa, egressus cuneatim, properabat intrepidus.
Cumque eum provinciae moderator, apparitoris qui portam tuebatur indicio percitus,[*](indicio percitus, Pet.; percitus, G; imperatus, vulgo; inpercitus, V.) festinato studio repperisset in suburbanis, ut remaneret enixius obsecrabat, et parum hoc impetrato, mortis aversus est metu.
Nec minus paulo postea
Exin solutus omni formidine, biduo et binoctio exanclatis itinerum laboribus magnis, cum ad flumen venisset Euphraten, et inopia navium, voraginosum amnem vado transire non posset, nandi imprudentia paventibus multis, ipse omnium maxime cunctabatur: et remansisset ni cunctis versantibus varia, id reperire potuisset effugium, in necessitatis abrupto tutissimum.
Lectulos in villis repertos binis utribus suffulserunt, quorum erat abundans prope in agris vinariis copia, quibus singulis proceres insidentes, et regulus ipse, iumenta trahentes, praeruptos undarum occursantium fluctus obliquatis meatibus declinabant: hocque commento tandem ad ulteriorem ripam post extrema discrimina pervenerunt.
Residui omnes, equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique,[*](iactatique, G; actique, Pet.; iactique, V.) infirmati periculoso madore, expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti, expeditius quam diebus praeteritis incedebant.
Hoc nuntiato, princeps ante dicti fuga perculsus, quem elaqueatum fidem rupturum existimabat, cum sagittariis mille succinctis et levibus, Danielum mittit et Barzimerem, revocaturos eum -comitem unum, alterum scutariorum tribunum.