Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio mota est diu inexcita[*](diu inexcita, Her. (diu from tiu; cf. note 1, p. 282); excita, E2A; inexcita, V.) repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptim proclivia,
Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio, ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis, aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.
Sed Maximinus in omne avidus nefas, et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium, per Illyricum eo tempore magistrum armorum, ut pervicacem et desidem, necdum opere, quod maturari dispositum est, consummate: addebatque ut consulens in commune, quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret.
Utrumque mox est impetratum. Qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive
Denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut assensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium corrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit.
Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diversa et Quados et gentes circumsitas efferavit, regisque flentes interitum, in coactas[*](coactas, Pet.; coactae, V.) misere vastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem, adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine varii pecoris abduxerunt.
Evenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas; paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant ,[*](Pristensem, Her.; pistrensem, V.) cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.
Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, ni[*](cuius ni, Kiessling; cuius si, EA; cuius nisi, Lind.; cuiuisi, V.) potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum, caesorumque incolentium exsultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.