Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Hac subita clade perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus
Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.
Qua spe Tripolitani frustrati, formidantesque extrema, allapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum, Severum et Flaccianum creavere legatos, Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque lacrimosas provinciae ruinas docerent intrepide.
Quibus compertis, Romanus, misso equite velocissimo, magistrum officiorum petit Remigium, affinem suum vel rapinarum participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii Vincentio vicario[*](Vincentio uicario, Kellerbauer; V omits Vincentio. ) sibique[*](sibique, E, Lind.; sibi, G; ibique, V.) deferri.
Venerunt in comitatum legati, aditoque principe, verbis quae perpessi sunt ostenderunt: obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria
Dum remedia quaedam a commilitio principis exspectantur, suspensis Tripolitanis, diuque anxiis, rursus globi supervenere barbarici, fiducia sublati praeteritorum, agro et Oeensi interneciva populatione transcursis, expleti praedarum acervis ingentibus, abscesserunt, occisis decurionibus multis, inter quos Rusticianus sacerdotalis, et Nicasius enitebat aedilis.
Haec autem eruptio ideo arceri non potuit, quod ad legatorum preces negotiorum quoque militarium cura praesidi delata Ruricio, mox translata est ad Romanum.
Et iam recens inflictae cladis nuntius missus ad Gallias, excitavit acrius principem. Ideoque tribunus et notarius Palladius mittitur, ut et militi disperso per Africam praeberet stipendium debitum, et gesta per Tripolim fide congrua scrutaretur.
Inter tales tamen consulendi moras exspectandique responsa, Austoriani successu gemino insolentes, ut rapaces alites advolarunt, irritamento sanguinis atrocius efferatae; cunctisque (nisi quos fuga discriminibus eximeret) interemptis, praedas quas antehac reliquerant, avexerunt[*](auexerunt, added in G, auerterunt, by Brakman; V omits.) arboribus exsectis