Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus est,[*](est, added by Clark; V omits.) reliqui apud Uticam sententia vicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum, cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae
Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit.
Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata, conticuit Tripolis, non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus, ultimaeque legatorum et praesidis dirae. Diu enim postea huius modi casus emersit: solutus sacramento Palladius, destitutusque fastu quo tumebat, discessit ad otium.
Et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in Africam, et[*](et, added in G; V omits.) proscripti[*](proscripti, Kellerbauer; praescripti, V.) Romani rem mobilem (ut iussum est) scrutaretur, inter chartas eius inventa est et[*](est et, G, Pet.; est, A; esse, V.) Meteri cuiusdam epistula, id continens Domino patrono Romano Meterius, et in fine post multa nihil ad rem pertinentia: Salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est.
His litteris ad
Hoc fortunae secundioris iudicio plene comperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent, ut prodigas,[*](prodigas ei, V; procaces, Pet.; prodigas ad, WagnerErfurdt; prodigas ueri, Eyssen.) ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude Gratiano imperatore fidentius—Valentinianus enim obierat—ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate mixta[*](mixta, V; nixa, Lind.) iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus suis, ut[*](suis ut, added by Clark, c.c.; V omits without lac.) gravarent mentiendo legatos. Haec acta secuta est relatio gestorum pandens plenissimam fidem; ad quam nihil responsum est.
Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum
Qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos ob simultates[*](ob simultates, Val.; adsimulatis, Novák; obsimulatis, V.) documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora quae narravimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo docebimus loco.
Exacta hieme rex Persarum gentium[*](gentium, V1EA, restored by Pet.; gentis, G; senior, Her.; ingentior, sugg. by Clark; gentior, V2) Sapor, pugnarum fiducia pristinarum immaniter arrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam miserat[*](miserat, Clark, c.c.; misit, V.) plebem.