Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus,
Qui ducens militem rei sufficientem, cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus, superbos barbaros[*](superbos barbaros, Clark; feros barbaros, Pet.; per barbaros, V.) ante colluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus, sed signorum aquilarumque fulgore praestricti, venialem poscerent pacem.
Diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur, pactis indutiis, et datis ex condicione proposita iuvenibus multis, habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine impedimento, unde venerant, reversuri.
Quibus omni iam formidine vacuis, reditumque parantibus, occulte pedites missi, insidias in abdita quadam valle struxerunt, unde praetereuntes aggredi negotio poterant levi. Sed longe secus accidit quam sperabatur.
Sonitu enim adventantium perciti, exsiluere quidam intempestive, visique subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, vertuntur in pedes. Stetere tamen mox conglobati, extremaque sorte vires (licet non integras) suggerente, confligere
Exin concursum infestius, firmatisque pectoribus, hinc inde incumbentes Romani clausos hostes eductis gladiis obtruncabant: nec quisquam eorum genitales revisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso. Ac licet iustus quidam arbiter rerum, factum incusabit perfidum et deforme, pensato tamen negotio, non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data consumptam.[*](consumptam, C. F. W. M.; deletam, Novák; captam, EA; coptam, V.)
Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens, quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam irrequietis motibus confundentis.[*](confundentis, Pet.; confundentes, V.)
Immanis enim natio iam inde ab incunabulis primis varietate casuum imminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. Seditque consilia[*](consilia, G; consilio, vulgo; consilium, sugg. by Clark (cf. xix. 7, 6); concilio alio, V.) alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis[*](pubis, Val.; turbae, G; ubi, V.)
Scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut eisdem tempore praestituto supervenirent, pollicitus ipse quoque, transito cum Romanis agminibus Rheno, occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus insperatum.