Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Circa hos dies Lollianus, primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio, descripsisse, exsulque mittendus (ut sperabatur) patris impulsu, provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum adduci,[*](adduci, Clark, c.c.; duce, V.) de fumo (ut
Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus, et frater eius Camenius, et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii veneficiis,[*](ueneficiis, V, rest. by Her.; ueneficii, EAG.) aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis, suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.
Nec minus quoque calamitatum participes fuere similium. Nam ex hoc quoque sexu, peremptae sunt originis altae complures, adulteriorum flagitiis obnoxiae, vel stuprorum. Inter quas notiores fuere [*](Charitas sugg. by Clark; Claritas, V.) et Flaviana,[*](Flauiana, G; Fuluiana, Her.; fluuiana, V.) quarum altera cum duceretur ad mortem, indumento (quo vestita erat) abrepto, ne velamen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. Ideoque carnifex, nefas admisisse convictus immane, vivus exustus est.
Paphius quin etiam et Cornelius, senatores, ambo venenorum artibus pravis se[*](prauis se, Hadr. Val.; se, G; peruersis se, Pet.; preuenisse, V.) polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. Pari sorte etiam procurator monetae extinctus est. Sericum enim, et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum igni vel ferro se
Opportunum est (ut arbitror) explanare causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium impulit, iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama; nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides.
Anhelans flatu superbo, Maximinus etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias.
Quod Aginatius indignissime ferens, dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae, familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset.
Has litteras (ut quidam asseverabant), Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus, commendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum, misit. Hisque recitatis, ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium deinde commoveret, velut serpens vulnere ignoti[*](ignoti, Her.; rotae, Kiessling; molis, Corn.; noti, V.) cuiusdam attritus.
Accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium
Quae haec metuens ut Maximini[*](Maximini, Pet., Novák; M. etiam, EAG; maxumin et, V.) muniretur[*](muniretur, V; emuniretur, Pet.) auxilio, finxit maritum in voluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse. Qui aviditate nimia flagrans (nec enim hoc quoque vitio caruit) petit hereditatis medietatem. Verum etiam hoc (ut parum sufficienti) nequaquam contentus, aliud commentus est (ut arbitrabatur) honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam, Anepsiae filiam, petit filio coniugem, idque assentiente muliere prompte firmatum est.