Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Anno[*](anno, added by W2G (after secuto, W2); autumno, EA (before secuto); V omits.) secuto, ingredi terras hostiles pari alacritate conatus, fusius Danubii gurgitibus
Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.
Aderant post diversos triennii casus finiendi belli materiae tempestivae. Prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod commerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur, adeo ut, legatos supplices saepe mittentes, venialem poscerent pace.
Quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis illecebris captus rem publicam funeribus
Missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem curabant militiam et pedestrem,[*](militiam curabant et pedestrem, Momm. (c.m. tr. by Clark, c.c.); V omits.) cum propositis condicionibus assentiri Gothos docuissent litteris veris, praestituitur componendae paci conveniens locus. Et quoniam asserebat Athanaricus, sub timenda exsecratione iuris[*](iuris iurandi, EAG (iuris deleted by Pet.); iuris omitted by V.) iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris, ne solum calcaret aliquando Romanum,[*](Romanum, Bent., Novák (and c.c.); romanorum, V.) et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire: recte noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.
Hocque composito, et acceptis obsidibus, Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.
Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, colloquio[*](conloquio, T, Hadr. Val.; consilio, Val.; conuiuio, G; conuii, V.) occultiore Gallorum, qui aderant in commilitio principis,
In praefectura enim urbana, quam adhuc administrans exstinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio, tamquam inter dignorum inopiam, ad id escenderat[*](escenderat, vulgo; adscenderat W2G (asc-, G); discenderat, V.) columen,[*](columen, VEA, restored by Pet.; culmen, W2G.) lenis videri cogebatur et mollior.
Contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit, et praeferendus modis omnibus ante dicto.
Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum, adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.
Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit,[*](escendit, Gronov; ascendit, EAG; tribunale se condit, V.) splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.