Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur esse composita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis, aliquotiens ausa ingentia, vel iustis exorsa primordiis impedivit.
Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitae[*](quaesitae, Kellerbauer (quae from omnesque, Günther); omnesque in unum sitae, V.) iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.
Inventa est enim occasio ad illiciendos[*](illiciendos, V (alic-, V2, restored by Clark; alliciendos, WAG.) eos perquam opportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat eiusdem.[*](eiusdem, Her.; et Iuliani, G; et iul (nil, V3), V.) Adeptusque est aliud tempori congruum,
Adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites, ad capessendum Illyricum missi sunt, nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos, effigiatos in vultum novi principis, aliaque ad illecebras aptantes,[*](apta temptantes, Her. c.c.; aptantes, V.) quos correptos Aequitius, per eas regiones militum rector, exstinxit genere diverso poenarum.
Pariaque deinde metuens, obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per Daciam ripensem,[*](ripensem Daciam, tr. by Clark, c.c.) alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas, quem appellant Acontisma. Hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire