Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ad hoc igitur dehonestamentum

v2.p.608
honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum,[*](armorum, V; armatorum, Gardt.) signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur,[*](conflictaretur, Momm.; confrictarentur, V.) densius ipsis galearum cristis aptabant.

Huic intimidius incedenti, nec resistebat populus nec favebat; accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.

Cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis, timeret[*](timeret, Her.; teneretur, E, Haupt; teneret, Momm.; timeretur, V.) silentium triste, procliviorem viam ad mortem (ut sperabat), existimans advenisse, per artus tremore diffuse, implicatior ad loquendum, diu

v2.p.610
tacitus stetit; pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro, pretio illectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis, imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. Ubi nullo clarissimorum sed ignobilium[*](ignobilium, Bent.; ignobili, BG; sedigno vilia, V.) paucitate inventa, palatium pessimo pede, festinatis passibus introiit.

Mirantur quidam profecto irrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan[*](forsitan, V; forsan, vulgo.) exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.

Sic Adramytenus Andriscus, de genere quidam infimae sortis, ad usque Pseudophilippi nomen evectus, bellis Macedonicis tertium addidit grave. Sic Antiochiae Macrino imperatore agente, ab Emesa Heliogabalus exsiluit[*](exiluit, Novák; exivit, EBG; exibi tantoninus, V.) Antoninus. Ita inopino impetu Maximini, Alexander cum Mamaea matre confossus est. Ita[*](ita, Clark; et, Günther; est, V.) in Africa superior Gordianus in imperium raptus, adventantium periculorum angoribus implicatus vitam laqueo spiritu intercluso profundit.

v2.p.612

Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparere[*](apparere, suggested by Gardt.; parere, V.) desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.