Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis (ut arbitror), terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.
Unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata, et Opimio post diversos exitus proeliorum, Fregellanis internecivis hostibus ad deditionem compulsis, triumphi sunt denegati.
Id etiam memoriae nos veteres docent in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace excogitata,[*](pace excogitata, Clark; pace cogitata, G; pax cogitata, V.) et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.
Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta
Qui ad exsequendum profectus, confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri usquam potuit, studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud Constantinopolim visus est subito, purpuratus.
His hoc modo peractis, discursisque itineribus, Antiochiam venimus, ubi per continuos dies, velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos, gnari rerum prodigialium praecinebant.
Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
Quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt