Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus, ore volubili replicabat, Constantium immani crudescente bellorum materia, superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario, ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus, provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.
Cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum
Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
Exin variae complentur viae, qua quisque poterat dilabentium. Properando enim multi furabantur opes proprias quas vehi posse credebant, contempta reliqua supellectili, pretiosa et multa. Hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.
Tu hoc loco (Fortuna orbis Romani) merito incusaris, quae, difflantibus procellis rem publicam, excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando[*](consummando, V; consunendo, Pet.) iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum, nec laudari.
Illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit, quod dum extimescit aemulum potestatis,
Numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis (ut arbitror), terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.
Unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata, et Opimio post diversos exitus proeliorum, Fregellanis internecivis hostibus ad deditionem compulsis, triumphi sunt denegati.
Id etiam memoriae nos veteres docent in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace excogitata,[*](pace excogitata, Clark; pace cogitata, G; pax cogitata, V.) et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.
Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta
Qui ad exsequendum profectus, confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri usquam potuit, studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud Constantinopolim visus est subito, purpuratus.
His hoc modo peractis, discursisque itineribus, Antiochiam venimus, ubi per continuos dies, velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos, gnari rerum prodigialium praecinebant.
Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
Quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt
Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis afflictum, exeundi mira cupiditas agitabat: proinde nec iumento parcens nec militi, flagrante hieme die[*](die, V, restored by Her.; inde G; media, Pet.) profectus, signis (ut dictum est), vetantibus plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.
Exindeque egredi nimium properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis
Deinde Tarso profectus, extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc (ut ordo poscebat) exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus, cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.
Et tamquam in alto gentis silentio, extra calcem (ut dicitur) procurrebat, et intempestive, parum etiam tum firmatis omnibus,[*](After omnibus Clark indicates a lac. perhaps of one line, at the end of which was the name of the ex actuario (acturio, V).) ex actuario ratiociniis scrutandis incubuit, qui fraudum conscius et noxarum, ad militaria signa confugit, finxitque Iuliano superstite in res novas quendam medium surrexisse, cuius fallaciis turbo militaris acerrime concitus, Lucillianum et Seniauchum occidit. Valentinianum enim paulo postea principem, trepidum, et quo confugeret ambigentem, Primitivus hospes tutius amendarat.
His ita tristibus laetum aliud addebatur, missos a Iovino milites adventare, quos capita scholarum