Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hinc Procopius alter, notarius, et Memoridus, militaris tribunus, ad tractus Illyricos mittuntur et Galliarum, nuntiaturi Iuliani mortem et Iovianum post eius obitum ad culmen augustum evectum.

Quibus id[*](quibus id, Löfstedt; quibus, G; quibus ut, V.) mandaverat princeps, ut Lucillianum, socerum suum post depositum militiae munus, digressum ad otium, morantemque eo tempore apud Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos eisdem tradiderat, properare Mediolanum urgerent, res firmaturum ancipites, et (quod magis metuebatur), si casus novi quidam exsurgerent, opponendum.

Quibus imperator[*](quibusimperator, Her. from imper.; quibus G; quibus super, Pet.; quibus per, V.) secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam

v2.p.542
lectos exploratae industriae fideique, duceret secum, adminiculis eorum usurus, pro incidentium captu negotiorum.

Prudentique consilio Malarichum, ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus, Iovino iussit succedere, armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus, abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.

Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent, verbis[*](verbis, Hadr. Val.; breves, G; breviis, Henr. Val.; brevis, V.) diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis, remeare velociter cum responsis, ut comperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.

Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam

v2.p.544
comperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae assidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.