Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
At in Galliis barbarico tumore[*]( barbarico, Clark; tumore, Her.; vervorum tenore, V.) gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil (multa et nefanda perpessis hominibus), praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba, et expectatio tristior impendentium. Quae omnia iuvenis iste, ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro
Itaque ut[*]( itaque ut (ut added by AG); utque, vulgo.) Orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus, et cognomentum, si consiliis eius et factis illustribus decreta caelestia congruissent.
Et cum sciamus adeo experimenta[*](adeo experimenta, V, restored by Pet.; experimento ades, tr. by BG.) quosdam ridere[*](ridere, Myer Spir.; ruere V2G; respuere, Pet.; reuere V; ruere, V2.) improvidos, ut bella interdum victi, et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.
Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. Corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut[*](ut, added by NG; V omits.) ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.
Discissique[*](discissique, Lind.; discessisque, V.) studiis turbulentis, Arintheus et
Quae dum ambiguntur, nulla variante sententia, itum est voluntate omnium in Salutium, eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles, advertens destinatius reluctantem, Et quid[*](et quid, V, restored by Pet.; ecquid, Kiessling.) ageretis, ait si id bellum vobis curandum, commisisset absens (ut saepe factum est) imperator? Nonne posthabitis ceteris, militem instantibus aerumnis eriperetis? Id nunc agite et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt.
Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis (ut in rebus extremis saepe est factum), Iovianus eligitur imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter commendabilis. Erat enim Varroniani, notissimi comitis, filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.
Et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo, per agmina iam discurrebat, proficisci parantia.