Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Nec fateri pudebit, interiturum me ferro, dudum didici fide fatidica praecinente. Ideoque sempiternum
Hactenus loqui, vigore virium labente sufficiet. Super imperatore vero creando, caute reticeo, ne per imprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, ad[*](ad, added by Pet.; in by N2G; V omits.) discrimen ultimum trudam. Ut alumnus autem rei publicae frugi, opto bonum post me reperiri rectorem.
Post haec placide dicta, familiares opes iunctioribus velut supremo distribuens stilo, Anatolium quaesivit, officiorum magistrum, quem cum beatum fuisse Salutius respondisset praefectus, intellexit occisum, acriterque amici casum ingemuit, qui data mente[*](elata mente, Corn.; letum ante, Brakman; etiam laete, Pighius; eletantem, V.) contempserat suum.
Et flentes inter haec omnes qui aderant, auctoritate integra etiam tum increpabat, humile esse, caelo sideribusque conciliatum lugeri principem dicens.
Quibus ideo iam silentibus, ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris
Vir profecto heroicis connumerandus ingeniis, claritudine rerum et coalita maiestate conspicuus. Cum enim sint (ut sapientes definiunt), virtutes quattuor praecipuae, temperantia, prudentia, iustitia, fortitudo, eisque accedentes[*](accedentes, Bent., Wagner; eiusque accidentes, V.) extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.
Et primum ita inviolata castitate enituit, ut post amissam coniugem nihil umquam venereum attigisse eum constaret[*](attigisseconstaret, Her.; agitaret, vulgo; augis larens, V.) ; illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem, aetate grandaevum, interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem, id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum
Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. Quam labem in adulto robore iuventutis, ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius, vel citerioris[*](citerioris, W, Lind.; ceteriores, V.) vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.