Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus. Decessit autem anno tricensimo aetatis et tertio. Cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem comperimus agitatam.
Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram aptum inveniretur. Et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palam[*](quaedam diluculo: post meridiem iocari palam, Bent.) cum proximis assuetus.
Christianae legis itidem[*](itidem, Clark; idem, EAG; eidem, V.) studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat iudices, electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali
Dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto, quod ipsi quoque deferetur[*](deferetur, Kellerbauer, Novák; deferretur, EA; defertu r, V.) trabea consularis. Sed impetrato uno adipisci non potuit aliud. Audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte.
Et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum, cum Ioviano patre declaratus est (ut supra rettulimus) consul.
Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati[*](veritati, Lind.; veritatis, V.) saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est