Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Post quae (ut videbatur expedire) disposita, apud Aspuna Galatiae municipium breve, Gallicani militis visa principia,[*](visa principia, Her.; visi principi, V.) ingressique consistorium, post audita gratanter quae pertulerant munerati, redire iubentur ad signa.
Et cum introisset imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano, filio suo, admodum parvulo, cuius vagitus, pertinaciter reluctantis ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.
Hinc quoque Iovianum, celeri gradu, praescriptus vitae finiendae dies exegit. Cum enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus inventus est nocte. Super cuius obitu dubietates emersere complures.
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus. Decessit autem anno tricensimo aetatis et tertio. Cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem comperimus agitatam.
Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram aptum inveniretur. Et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palam[*](quaedam diluculo: post meridiem iocari palam, Bent.) cum proximis assuetus.
Christianae legis itidem[*](itidem, Clark; idem, EAG; eidem, V.) studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat iudices, electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali
Dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto, quod ipsi quoque deferetur[*](deferetur, Kellerbauer, Novák; deferretur, EA; defertu r, V.) trabea consularis. Sed impetrato uno adipisci non potuit aliud. Audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte.
Et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum, cum Ioviano patre declaratus est (ut supra rettulimus) consul.
Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati[*](veritati, Lind.; veritatis, V.) saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est
Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum, uberibus explicatas, non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus affirmat. Proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.
Hac volubilium casuum diritate, exitu luctuoso finita, obituque intervallato trium[*](trium, added by Val.; V omits.) brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium, militiaeque rectores, magnitudine[*](magnitudine, EG; magnitudine aeque, Pet.; magnitudineque, V.) curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana
Et rumore tenus obscuris paucorum susurris, nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum, etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.
Quo itidem spreto, quia procul agebat,[*](agebat, Kellerbauer, C. F. W. M.; iacebat, V.) ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens, Valentinianus, nulla discordante sententia, numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam, relictusque apud Ancyram, postea secuturus, ut ordinatum est. Et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missi sunt[*](missi sunt, Günther, Pet.; missis, V.) qui eum venire ocius admonerent, diebusque[*](diebusque, V, rest. by Pet.; diebus, NAG.) decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse, extis Romae inspectis, haruspex edixerat Marcus.
Inter haec tamen, nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas, saepe versabilis, ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, attente providebat Aequitius, et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium, quantum
Qui cum venisset accitus, implendique negotii praescius[*](praescius, added by Pet.; no lac. in V.) praesagiis, ut opinari dabatur, vel somniorum assiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis, illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse norat[*](dignorat, vulgo, Novák; pignorat, V.) infaustum. Cuius notitiam certam designabo.
Spatium anni vertentis id esse,[*](id esse, G; ide, lac. of 2 letters, V.) periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Meton[*](Meton, Lind.; memon, V.) et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege, polo percurso signifero, quem ζῳδιακόν[*](ζῳδιακόν, Gardt.; zodiacum, V.) sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus, ad eundem redierit cardinem, ut (verbo tenus) si a secunda particula elatus Arietis, ad eam dimensione redierit terminata.
Sed anni intervallum verissimum, memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium, porrectum ad vesperam. Tertius a prima vigilia sumens exordium, ad horam noctis extenditur sextam. Quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.
Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, ut[*](ut, Pet.; et, V.) quodam post
Hocque alte considerate, eruditis concinentibus multis, effectum est, ut[*](ut, added in G; V omits.) ad unum distinctumque exitum, circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta,[*](incerta, G; nec (lac. of 2 letters) in, V.) nulloque errore deinceps obumbrata, ratio caelestis appareat et[*](et, added by E2; V omits.) menses tempora retineant praestituta.
Haec nondum extentis fusius regnis, diu ignoravere Romani, perque saecula multa, obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant, cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter[*](licenter, Val.; libenter, G; ligentes, V.) gratificantes publicanorum vel litigantium commodis, ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.