Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His hoc modo peractis, discursisque itineribus, Antiochiam venimus, ubi per continuos dies, velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos, gnari rerum prodigialium praecinebant.

Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.

Quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt

v2.p.556
ut crines, in unum stellis multiplicibus congregatis. Alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere, paulatim in sublimiora surgentes. Quidam currentes[*](currentes, BG; censent, Bent.; currentesque, V (lac. before this word indicated by Clark).) radios solis, densiore nube obiecta, degredi[*](degredi, Bent.; digredi, V.) ad inferiora prohibitos, splendore infuso, corpori crasso, lucem velut stellis distinctam mortali conspectu, monstrare. Sedit quorundam opinioni, hanc speciem apparere, cum erecta[*](erecta, V; tracta, BG; evecta, Gardt.) solito celsius nubes, aeternorum ignium vicinitate colluceat, vel certe stellas esse quasdam, ceteris similes, quarum ortus obitusque, quibus sint temporibus praestituti, humanis mentibus ignorari. Plura alia de cometis apud peritos mundanae rationis sunt lecta, quae digerere nunc vetat aliorsum oratio properans.

Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis afflictum, exeundi mira cupiditas agitabat: proinde nec iumento parcens nec militi, flagrante hieme die[*](die, V, restored by Her.; inde G; media, Pet.) profectus, signis (ut dictum est), vetantibus plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.

Exindeque egredi nimium properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis

v2.p.558
angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tune iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis, intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.

Deinde Tarso profectus, extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc (ut ordo poscebat) exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus, cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.