Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus
In hoc proelio Persarum maior, ut dictum est, apparuit strages, nostrorum admodum levis. Eminuit tamen inter varies certaminum casus Vetranionis mors viri pugnacis, qui legionem Ziannorum regebat.
Post quae triduo indutiis destinato, dum suo quisque vulneri medetur vel proximi, commeatibus nos destitutos inedia cruciabat iam non ferenda: et quoniam frugibus exustis et pabulis, homines in discrimen ultimum venerant et iumenta, ex eo cibo, quem animalia tribunorum vehebant et comitum, imae quoque militum[*](etmilitum omitted by BG.) plebi penitus indigenti, pars distributa est magna.
Et imperator, cui non cuppediae ciborum, ex regio more, sed sub columellis tabernaculi parvis cenaturo, pultis portio parabatur exigua, etiam munifici fastidienda gregario quicquid
Ipse autem ad sollicitam suspensamque quietem paulisper protractus, cum somno ut solebat depulso, ad aemulationem Caesaris Iulii quaedam sub pellibus scribens, obscuro noctis altitudine sensus cuiusdam philosophi teneretur, vidit squalidius, ut confessus est proximis, speciem illam Genii publici, quam cum ad Augustum surgeret culmen, conspexit in Galliis, velata cum capite[*](capite, omitted by BG.) Cornucopia per aulaea tristius discedentem.
Et quamquam ad momentum haesit stupore defixus, omni tamen superior metu, ventura decretis caelestibus commendabat, relictoque humi strato cubili, adulta iam excitus nocte, et numinibus per sacra depulsoria supplicans, flagrantissimam facem[*](faccem, added by G; V omits) cadenti similem visam, aeris parte sulcata, evanuisse existimavit, horroreque perfusus est, ne ita aperte minax Martis apparuerit sidus.
Erat autem nitor igneus iste, quem διαίσσοντα nos appellamus, nec cadens umquam nec terram contingens. Corpora enim qui credit caelitus posse labi, profanus merito iudicatur, et demens. Fit autem hic habitus modis compluribus, e[*](e, added by AG; de, E; V omits.) quibus sufficiet pauca monstrare.
Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius