Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret, revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum, multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris. Nec enim ad usque vesperam, aere concreto, discerni potuit quidnam esset, quod squalidius videbatur.
Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso, nec flectere in quietem lumina prae timore. Ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae
Hocque viso accensum, properantem congredi militem, dirimente fluvio brevi, prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos, proelio acri conserto, Machameus cecidit, ductor unius agminis nostri. Cui propugnaturus Maurus frater (dux postea Phoenices) cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua, Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.
Et cum fatiscerent vix toleranda aestuum magnitudine, crebrisque congressibus partes, ad ultimum hostiles turmae gravi sunt repulsa discussae. Hinc recedentibus nobis, longius Saraceni secuti sunt et[*](Saraceni secuti sunt et, Clark; Saraceni nostrorum, G; Saraceni sunt et nostrorum, V.) nostrorum metu peditum repedare compulsi, paulo post innexi Persarum multitudini[*](multitudini, Momm.; multitudine totius, V.) tutius irruebant, Romana impedimenta rapturi, verum viso imperatore, ad alas subsidiarias reverterunt.
Qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usum[*](usum, V; esum, vulgo.) congruis et[*](congruis et, BG; congruis potiti et, Momm.; congruisset, V.) satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.
Postridie exercitu sedatius procedente, extremos qui eo die forte cogendorum agminum officia sustinebant, necopinantes Persae adorti, negotio levi interfecissent, ni proximus equitatus noster hoc citius[*](citius, Clark; ocius, G; acutius, V.) intellecto, per patulas valles late diffusus, tantam molem discriminis, vulneratis qui supervenerant, reppulisset.
In hac cecidit pugna Adaces, nobilis satrapa, legatus quondam ad Constantium principem missus, ac benigne susceptus, cuius exuviis interfector Iuliano oblatis, remuneratus est ut decebat.