Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Tutissimumque ad omnia visum est, eadem loca purgari, quae quondam similia Persae timentes, mole saxorum obruere multorum. Hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura, stadiis triginta decursis,[*](decursis, Val.; depulsa, EBG; depulsis (-sa, V3, V, def. by Pet. ) in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.
Utque lassitudini succederet quies opportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium partes ostendens, regis bestias venatione multiplici trucidantis; enim apud eos pingitur vel fingitur aliud, praeter varias caedes et bella.
Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.
Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.
Quo facto et naves incolumes sunt receptae, et residuus miles, quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam, praealtas ripas et arduas supergressus, stabat immobilis.
Et miratur historia, Rhodanum arma et loricam retinente Sertorio, transnatatum, cum
Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, ita[*](turmas ita, Clark; turmas sic, EBG; turma sit (-as sic, V3), V.) confertas, ut lamminis cohaerenter aptati[*](cohaerenter aptati, Clark; coaptati, vulgo; quae aptati, V.) corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant. Post hos elephanti gradientium collium specie, motuque immanium corporum, propinquantibus exitium intentabant, documentis praeteritis formidati.
Hinc imperator catervis peditum infirmis medium[*](infirmis medium, Lind.; firmis inmedium, V.) inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores, cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinente[*](retinente, P, Lind.; renitente, BG; recinente, V.) licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis, per prima postremaque discurrens.
Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani, vibrantesque
Et cum undique[*](humusundique, added by G; V omits.) solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicum[*](sonantia classica, G; sonans c., B; classicum iam iuvaret, Bent.; iam deleted by Clark; classica iam, V.) iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur: sagittarum periculo[*](periculo, V; periculis, vulgo.) miles erat immunis, quantum interiora festinatius occupabat. Inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis, incitareque tardantes, quasi conturmalis strenuus properabat et rector.
Laxata itaque acies prima Persarum, leni ante, dein concito gradu, calefactis armis retrorsus gradiens propinquam urbem petebat, quam sequebatur miles itidem fessus in campis torridis ad usque diei finem a lucis ortu decernens, eiusque occipitiis pertinacius haerens, omnem cum Pigrane et Surena et Narseo, potissimis ducibus, ad usque Ctesiphontis muros egit praecipitem, adversorum feriens suras et terga.
Perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, et[*](et, put before ipse by Kellerbauer; G omits; after umerum, V.) ipse umerum sagitta praestrictus, et timens ne intra
Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et Callimachum et Cynaegirum, Medicorum egregia[*](egregia, Her., Novák; in Graecia, WBG; ingentia, E, Haupt; ingraeci (-genci, V3, V.) culmina[*](aculmina, V; fulmina, Lind.) illa bellorum: non minus illo die quorundam ex nostris inclaruisse virtutem, omnium confessione monstratur.
Post timorem depositum, calcatasque ruinas hostilium corporum, iusto sanguine miles etiam tum cruentus, ad imperatoris tentoria congregatus, laudes ei perhibebat et gratias, quod ignoratus ubique dux esset an miles, magis aliorum quam suum respiciens commodum,[*](aliorum . commodum, added by Novák; cf. xvii. 1, 2; xxiii. 5, 24; xxv. 3, 18; etc.) ita rem prospere gesserat ut caesis Persarum plus minusve duobus milibus et quingentis, septuaginta caderent soli nostrorum.
Qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse, ipse arbiter perspexit, navalibus donavit coronis et civicis et castrensibus.
Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem