Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et imperator ira gravi permotus, reliquos ex ea cohorte, qui abiecte[*](abiecte, E2G; abiectius, sugg. by Clark; abiecta, V (-te, V3).) sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem compegit militiam (quae onerosior est) dignitatibus imminutis.
Flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi ad[*](militi ad, AG; militia fortiter, V.) fortiter faciendum esset exemplo, spectator probatorque gestorum. Quo inter discriminum vertices diu multumque versato, varietate munitionum atque telorum, et conspiratione oppugnatorum, idem castellum incenditur captum.
Post quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et impendentium, requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim distributis. Vallum tamen sudibus densis et[*](et, NG; B omits; effossarum, V (exfossarum, V3).) fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte, repentini excursus et alia formidarentur occulta.
Ventum est hinc ad fossile[*](ad fossile, EG (-osi—, E); protinus ad, Her.; pro (ad, V3 fosile, V.) flumen, Naarmalcha nomine (quod amnis regum interpretatur), aridum. Id antehac Traianus, posteaque Severus, egesto solo fodiri in modum canalis amplissimi, studio curaverat summo, ut aquis illuc ab Euphrate transfusis, naves ad Tigridem commigrarent.
Tutissimumque ad omnia visum est, eadem loca purgari, quae quondam similia Persae timentes, mole saxorum obruere multorum. Hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura, stadiis triginta decursis,[*](decursis, Val.; depulsa, EBG; depulsis (-sa, V3, V, def. by Pet. ) in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.
Utque lassitudini succederet quies opportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium partes ostendens, regis bestias venatione multiplici trucidantis; enim apud eos pingitur vel fingitur aliud, praeter varias caedes et bella.
Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.