Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu, moriar stando, contempturus animam quam mihi febricula eripiet una, aut certe discedam; nec enim ita vixi, ut non possim aliquando esse privatus. Praeque me fero et laetor, ductores
Hac modesta imperatoris oratione, inter secunda et aspera medii, miles pro tempore delenitus, assumpta cum meliorum exspectatione fiducia, regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu, auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.
Repetitis post haec tentoriis, pro copia rei praesentis victu se recreavit et quiete nocturna. Animabat autem Iulianus exercitum, cum non per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret assidue: Sic sub iugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet orbem Romanum. Ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare Sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam; sic pontibus Histrum et Euphratem,[*](et Euphratem, ABG (-ten, G), Bent.; glacie perfidum, Her. (cf. Flor. iii. 4, 5); ut Aufidum, Clark; aufidum, V.) superem, et similia plurima.
Post haec decursis milibus passuum quattuordecim, ad locum quendam est ventum arva aquis abundantibus fecundantem, quo itinere nos ituros Persae praedocti, sublatis cataractis undas evagari fusius permiserunt.
Itaque humo late stagnante, altero die militi requie data, imperator ipse praegressus, constratis periculis multis ex utribus
In his regionibus agri sunt plures, consiti vineis varioque pomorum genere,[*](genere with lac., Clark, c.c.; without lac., V.) ubi oriri arbores assuetae palmarum, per spatia ampla ad usque Mesenen et mare pertinent magnum, instar ingentium nemorum. Et quaqua incesserit quisquam, termites et spadica cernit assidua, quorum ex fructu mellis et vini conficitur abundantia, et maritari palmae ipsae dicuntur facileque sexus posse discerni.
Additur etiam generare feminas seminibus illitas marium, feruntque eas amore mutuo delectari, hocque inde clarere, quod contra se vicissim nutantes, ne turgidis quidem flatibus avertuntur. Et si ex more femina maris non illita fuerit semine, abortus vitio fetus amittit intempestivos.[*](intempestivos, EA; intempestuosos, WG; intempestiosos, V.) Et siqua femina cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.
Qua cibi copia satur exercitus, plures praetergressus est insulas, et ubi formidabatur inopia, ibi timor saginae gravis incessit. Sagittariorum denique hostilium impetu latenti temptatus, neque inultus, prope locum venit ubi pars maior Euphratis in rivos dividitur multifidos.
In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta, iratorum manu militum conflagravit. Quibus actis pergebat ulterius imperator, placida ope numinis (ut arbitrabatur), erectior.
Cumque Maiozamalcham venisset, urbem magnam et validis circumdatam moenibus, tentoriis fixis providit sollicite, ne castra repentino equitatus Persici turbarentur accursu, cuius fortitudo in locis patentibus, immane quantum gentibus est formidata.
Et hoc disposito stipatus velitibus paucis, ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus, in perniciosas praecipitatus insidias, ex ipso vitae discrimine tandem emersit.
Namque per latentem oppidi portam, Persae decem armati degressi, imaque clivorum pervadentes, poplitibus subsidendo, repentino impetu nostros aggressi sunt. E quibus duo conspectiorem habitu
Sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius, postea cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati; non invidemus: accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.
Constratis postridie pontibus, exercituque travecto, et metatis alibi salubrius castris, vallo duplici circumductis, quoniam (ut diximus) timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans, si gradiens prorsus, a tergo relinqueret quos timeret.