Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.[*](a Romanis visi, tr. by BG; vii Romanis, V.)

Gentes eisdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur, E quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati, itidemque Ochus et , iuncti convenis aquis augent immania Oxi fluenta.

Sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta[*](Chatracharta, Gardt.; chatra et charte, V.) et et et Menapilae et Bactris ipsis, unde regnum et vocabulum nationis est institutum.

Hinc Sogdiani agunt[*](lac. indicated by Val. who added hinc S. agunt. ) sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluunt navium capacissimi, Araxates et Dymas, qui per[*](lac. ind. by Clark; qui added by G, per by BG.) iuga vallesque praecipites, in campestrem planitiem fluvii decurrentes, Oxiam nomine paludem efficiunt, late longeque diffusam. Hie inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis.

v2.p.382

His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca, solum[*](solum, Clark; soli, Gardt.; solos, V.) pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta. Cui Ascanimia mons imminet et Comedus. Praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet, mercatoribus pervium, ad Seras subinde commeantibus.