Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.

Ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias: Geapolim et Nascon et

v2.p.376
Baraba, itidemque Nagara et [*](Maefen, Clark; Maepham, Gardt. from Ptol.; mefre, V2(from inefre, V).) et et Dioscurida. Insulas autem complures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. Insignior tamen aliis Turgana[*](Turgana, V, Clark; Organa, Gardt.) est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.

Post huius terminos gentis, Carmania maior verticibus celsis erigitur, ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta, sed obscurior Arabum terris multo et minor. Fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans, caespiteque ubere iuxta fecunda.

Amnes autem sunt hic ceteris notiores, Sagareus et Saganis et Hydriacus. Sunt etiam civitates, licet numero paucae, victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.

Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare. Apud quos glebae macie internecante[*](macie internecante, Salmasius; intermicantes ementes, V.) sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate immane quantum exuberant. Ubi etiam tigridum milia multa cernuntur, feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis, dudum nos meminimus rettulisse.