Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
His[*](his, Her.; hic, V.) prope Chaldaeorum est regio, altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi, apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. Perfluunt autem has easdem terras potiores ante alios amnes, hi quos praediximus, et Marses et Flumen Regium et Euphrates, cunctis excellens. Qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans, vomeri et gignendis arbustis habilia facit.
His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. Inter alia tamen eminet Susa, saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. Cetera brevia sunt et obscura. Fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a Rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.
At in laeva Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri superioris, et incrementa , legimus Asiae reginam totius, Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in vocabulum permutatos, belli iure possedit.
Pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. Harum terrarum
Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam, frumentariis agris affluunt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi, et[*](et, added in g (Sephanus' ed. of Gelanius); V omits.) fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes.
Edunt[*](edunt, Gardt.; fovent, Novák, cf. xvii. 12, 3, etc.; dent, V.) apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates[*](summates, Haupt; summa vi, BG; summa, V.) vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant.
Abundat itaque[*](abundat itaque, Madvig, Novák; a. aeque, G; abundantia que, V.) civitatibus ditibus[*](ditibus, Haupt; pinguibus, Damsté; insignibus, Walter; quibus, V, del. Novák.) Media, et vicis in modum oppidorum exstructis, et multitudine incolarum. Utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum regum.
In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam incidimus, pauca conveniet expediri. Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiam[*](hagistiam, Wagner; machagistiam, V.) esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex
Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
Ex eo per saecula multa ad praesens, una eademque prosapia, creata deorum cultibus dedicatur. Feruntque (si iustum est credi), etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam (ut faustam) praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.
Huius originis apud veteres numerus erat exilis, eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. Eratque piaculum aras adire, vel hostiam contrectare, antequam magus, conceptis precationibus, libamenta diffunderet praecursoria. Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati.