Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit. Et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inveniet humana mens praeter pulverem exstinguendi commentum.
In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens, quodcumque animal proxime steterit, odore gravi consumit. Quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit, si in[*](si in, added by Madvig; V omits.) latum ante quam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
Cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac (ut asserunt aliqui), videbatur. Unde emergens itidem noxius spiritus, perseveranti odore quidquid prope venerat corrumpebat, absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.
Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum
Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata, longaque assuetudine ad hoc translata vocabulum, ea re quod inter Onam et Tigridem sita, navigeros fluvios, adiri vado numquam potuit: transire enim διαβαίνειν dicimus Graeci. Et veteres quidem hoc arbitrantur.