Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec ut antiquitatum peritus exposui; superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens quod si[*](si, added by G, qui by Eyssen.; si restored from hi before signa by Her.; hi signa quam (del. V2 exsectis (i V2from u) V (in text); propria usquam added by V2in margin.) remanserit usquam, exsectis cruribus relinquetur. Nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor, nimium callidorum.

Ad summam polliceor universis, rebus post haec prospere mitigatis,

v2.p.348
absque omni praerogativa principum, qui quod dixerint vel censuerint, pro potestate auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum vel secus, siquis exegerit, redditurum.

Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona,[*](bona et, tr. by G.) aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.

Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis, nihil periculosum fore vel arduum clamitabat, sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis indicente.

Maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante, perque ordines discurrente, cadentes vidisse gentes aliquas alias supplicantes.

Res adigit huc prolapsa ut in excessu celeri situm monstrare[*](monstrarem, Bent.; monstrare, V.) Persidis, descriptionibus[*](descriptionibus, Pet.; descriptoribus, V.) gentium curiose digestis, in[*](digenstis in, Pet.; digestum e, AG; digestis, V.) quibus aegre vera dixere paucissimi. Quod autem erit paulo prolixior textus,

v2.p.350
ad scientiam proficiet plenam. Quisquis enim affectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.

Hoc regnum quondam exiguum, multisque antea nominibus appellatum, ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis, obscuro geniti loco,[*](obscuro geniti loco, Clark; obscure geniti, V.) latronum inter adulescentiae rudimenta ductoris, verum paulatim in melius mutato proposito, clarorum contextu factorum aucti sublimius.

Qui post multa gloriose et fortiter gesta, superato Nicatore Seleuco, eiusdem Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis, ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.