Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Sed ut a vetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo. Traianus et Verus et[*](The Massagetae and the Alani are distinguished by Claudian, in Ruf. i. 310 ff. (i. 48, L.C.L.).) Severus hinc sunt digressi, victores et
Et illos quidem voluntas, ad altiora propensiores, subire impulit facinora memoranda, sors[*](sors, Damsté; nos, V; lac after miseranda, Clark.) vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae, et damnorum magnitudines castrorumque[*](castrorumque, Bent.; carorumque, V.) amissiones, ad haec quae proposuimus agenda[*](agenda, added by Novák.) hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis, et roborata[*](roborata, C. F. W. M.; honorata, V.) huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.
Adero ubique vobis, adiumento numinis sempiterni, imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis (ut reor). At si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano
Plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant. Devicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed dux inclytus timuit superesse victoriae. Evertit funditus Numantiam Scipio, post multiplices casus obsidionis emensos. Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, et suadere nobis laborat monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.
Haec ut antiquitatum peritus exposui; superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens quod si[*](si, added by G, qui by Eyssen.; si restored from hi before signa by Her.; hi signa quam (del. V2 exsectis (i V2from u) V (in text); propria usquam added by V2in margin.) remanserit usquam, exsectis cruribus relinquetur. Nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor, nimium callidorum.
Ad summam polliceor universis, rebus post haec prospere mitigatis,
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona,[*](bona et, tr. by G.) aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis, nihil periculosum fore vel arduum clamitabat, sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis indicente.