Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Hoc genere operis si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensoribus muris,[*](muris, added by Novák; moenibus, by Her.; no lac. in V. ) ideoque solutis obsidiis, civitates munitissimae recluduntur.
Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis, conditur machina scriptoribus historicis nota, quam ἑλέπολιν Graeci cognominamus. Cuius opera diuturna Demetrius, Antigoni filius regis, Rhodo aliisque urbibus oppugnatis, Poliorcetes est appellatus.
Aedificatur autem hoc modo: testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis, recenti textura, atque limo asperguntur eius suprema, ut flammeos detrectet et missiles casus.
Conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis
Hanc ita validam molem rotis et funibus regens, numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires, collisis parietibus aditus patefacit ingentes.
Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie: sagitta est cannea, inter spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli formam (quo nentur lintea stamina), concavatur ventre subtiliter, et plurifariam patens, atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento.
Et si emissa lentius arcu invalido,—ictu enim rapidiore exstinguitur,—haeserit usquam, tenaciter cremat, aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur. Hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. Nunc ad rerum ordinem revertamur.
Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens imperator agili gradu Cercusium, principio mensis Aprilis ingressus est, munimentum tutissimum et fabre politum,
Quod Diocletianus exiguum et suspectum, muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, documento recenti perterritus, ne vagarentur[*](recenti perterritus, ne vagarentur, added by Her.; e documento per Syriam, V, without lac.) per Syriam Persae, ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis.
Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est inquit en Persae, et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia[*](ex arce volantia, Pet.; ex arce ruentia, Novák; exacervantia, G; exacerbantia, V.) in se tela declinans, spargitur passim. Ita civitate incensa, et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte. Et haec quidem Gallieni temporibus evenerunt.
Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti, Galliarum
Posthabito tamen suasore cautissimo, fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. Statimque transgressus, pontem avelli praecepit, [*](nequi, EGV; necui, Val.) militum ab agminibus propriis revertendi fiducia remaneret.
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus [*](Salutius, Pet., Momm.; Salustius, V.) praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est. Sed miserando homine trucidato, postridie advenit, ut ille promiserat, alia classis, abunde vehens annonam.
Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. Hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima, exercituumque felicissimos ductus, et insidiosum interitum, digessimus tempore competenti.
Ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset, pergeretque ad Duram (desertum oppidum[*](oppidulum, Her. c.c.; oppidum, V.) ) procul militarem cuneum conspicatus, stetit immobilis, eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis immanissimi corporis
Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.
Etrusci tamen haruspices qui comitabantur gnaros[*](gnaros, Momm.; gnari, EAG; gnarus, V.) prodigialium rerum, cum illis procinctum saepe arcentibus, non crederetur, prolatis libris exercitualibus, ostendebant signum hoc esse prohibitorium, principique aliena licet iuste invadenti, contrarium.
Sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda erat auctoritas, errantium subinde, et in parum cognitis perseverantium diu. Et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae, id praetendebant,
Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex[*](ex, Clark; de, Lind.; V omits.) caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.