Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Hinc ad[*](ad, added by EBG; V omits.) arietem veniemus. Eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae
Hoc genere operis si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensoribus muris,[*](muris, added by Novák; moenibus, by Her.; no lac. in V. ) ideoque solutis obsidiis, civitates munitissimae recluduntur.
Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis, conditur machina scriptoribus historicis nota, quam ἑλέπολιν Graeci cognominamus. Cuius opera diuturna Demetrius, Antigoni filius regis, Rhodo aliisque urbibus oppugnatis, Poliorcetes est appellatus.
Aedificatur autem hoc modo: testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis, recenti textura, atque limo asperguntur eius suprema, ut flammeos detrectet et missiles casus.
Conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis
Hanc ita validam molem rotis et funibus regens, numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires, collisis parietibus aditus patefacit ingentes.
Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie: sagitta est cannea, inter spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli formam (quo nentur lintea stamina), concavatur ventre subtiliter, et plurifariam patens, atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento.
Et si emissa lentius arcu invalido,—ictu enim rapidiore exstinguitur,—haeserit usquam, tenaciter cremat, aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur. Hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. Nunc ad rerum ordinem revertamur.