Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cumque eum profecturum deduceret promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans, oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex compellationibus et probris conceperat, emollita, loquebatur asperius, se esse eos asserens postea non visurum.

Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui[*](usui, Bent., Kellerbauer, Kiess.; sui, VBA.) congrua pararentur. Et hoc haud diu postea contigit. Corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa, in suburbano sepultum est, ut ipse mandarat.

Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus, Hierapolim solitis itineribus venit. Ubi

v2.p.318
cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis, tignorum tegularumque pondere magno collisit.

Unde contractis copiis omnibus, Mesopotamiam[*](Mesopotamiam iam, V; tam, Lind.; deleted by Novák as dittography; put before contractis by Her.) propere signa commovit, ut fama de se nulla praeversa—id enim curatius observarat,—improvisus Assyrios occuparet. Denique cum exercitu et Scytharum auxiliis, Euphrate navali ponte transmisso, venit ad Batnas, municipium Osdroenae, ibique illaetabile portentum offendit.

Cum enim calonum frequens multitude ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum palearum stetisset, impendio celsum—hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur,—rapientibus multis, quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines, mole maxima ruinarum.

Maestus exinde digressus, venit cursu propero Carras, antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne. Unde duae ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et Euphraten.

v2.p.320

Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria parat, et Lunae (quae religiose per eos colitur tractus), ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripere fidentius principatum, si se interisse didicerit apud Parthos.