Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Verum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam, ad usque discrimen
Exemplumque patientiae eius in tali negotio, licet sint alia plurima, id unum sufficiet poni. Inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante, eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit municipem locupletem Quo audito princeps renidens Quibus indiciis ait ad hoc pervenisti?
Et ille Purpureum sibi indumentum ex serico pallio parat, iussusque post haec ut vilis arduae rei vilem incusans, abire tacitus et innoxius, nihilo minus instabat. Quo taedio Iulianus defetigatus ad largitionum comitem visum propius Iube inquit periculoso[*](pediculoso, Reinesius, Bent.; perridiculoso, Her.; peri. culoso, V.) garrulo pedum tegmina dari purpurea, ad adversarium perferenda, quem (ut datur intellegi), chlamydem huius coloris memorat sibi consarcinasse, ut sciri possit sine viribus maximis quid pannuli proficiant leves.
Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam appetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, ius[*](ius obtinebat, Pet.; subobtinebat, V3 (from suboptinebat, V).) obtinebat
Itineribus itaque emensis cum ad Pylas venisset, qui locus Cappadocas discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem provinciae, nomine Celsum, iam inde a studiis cognitum Atticis, asscitumque in consessum vehiculi, Tarsum secum induxit.