Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
At prosperis Iulianus elatior, ultra homines iam spirabat, periclis expertus assiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti, velut mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia, cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis victoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus, nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines: et populi omnes, aviditate semper insectari praeterita, ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis miris accendebantur.
Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris,[*](crebris, EBG; crebrius, Bent.; crebriis suspendioque, V.) stipendioque competenti, ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum favore sublimis, Antiochiam ire contendens, reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam: natus enim illic, diligebat eam ut genitalem patriam et colebat.
Transgressus itaque fretum, praetercursa Chalcedone[*](Chalcedone, Bent.; calcedona, V.) et Libyssa, ubi sepultus
Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius illacrimans, quod ordo squalens occurrit et[*](et, add. Val.; V omits.) populus nimium quantum antehac florentissimus; et agnoscebat quosdam, ibidem ab Eusebio educatus episcopo, quem genere longius contingebat.
Hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subverterat tremor, abunde praestitis plurimis, per Nicaeam venit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato, Pessinunta convertit, visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente, per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam.
Cuius super adventu in Italiam pauca cum aliis huic materiae congruentibus, in actibus Commodi principis digessimus per excessum. Quam autem ob rem hoc nomine
quidam enim figmento deae caelitus lapso ἀπὸ τοῦ πεσεῖν (quod cadere nos dicimus) urbem asseruere cognominatam. Alii memorant Ilum, Trois filium Dardaniae regem,[*](V has bello cum after regem, followed by uel locu m; Giinther suggested for the lac. plurimis ibi concidissent, inde. ) locum sic appellasse. At[*](at, add. Clark; set, Her. (t from appellasset, of V).) Theopompus non Ilum id egisse, sed Midam affirmat, Phrygiae quondam potentissimum regem.
Venerato igitur numine, hostiisque litato et votis, Ancyram rediit[*](rediit, Clark; redit, EBG; reddit, V.) : eumque exinde progredientem ulterius, multitudo inquietabat, pars violenter erepta reddi sibi poscentium, alii querentes consortiis se curialium[*](curialium, vulgo; curiarum, BG; curiarium, V.) addictos iniuste, non nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem, ut adversarios suos laesae maiestatis criminibus illigarent.