Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Hoc modo fractum et participatione maris utriusque finitum, iamque mitescens in aequoream panditur faciem, quantum potest cadere sub aspectum, late diffusum et longe.
Omnis autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes affirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius
Et qua sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in vesperum, Romanis provinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli devexitate subductum.
Per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo[*](multo, added by b, Bent.) ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse.
Extremitatis[*](extremitatis, Pighius; extremitates, V.) autem arcus utrumque tenus[*](utrumque tenus, Pighius, cf. Serv., Aen. vi. 62; utrumque tenues, V.) duo exprimunt Bospori, e regione sibi oppositi, Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori vocitati, quod per eos quondam Inachi filia, mutata (ut poetae loquuntur) in bovem,[*](in bovem, W2BG; inde usque, Bent.; in bovem usque, Novák; imbus quem admaxionem (adma deleted by V2, which adds ad mare— infle** in margin).) ad mare Ionium permeavit.