Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Deos[*](deos, V; diis, G; deus, b.) enim hostiis litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium perpetua monumenta facinorum.
In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. In quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigiis temploque et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves: aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. Ibi et aquae sunt, et candidae aves nascuntur, similes, super quarum origine et Hellespontiacis proeliis tempore
Sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis impiatae.
Hactenus arcus apex protendi existimatur. Eius nune residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti, ad usque laevum Bospori Thracii latus (ut ordo postulat) exsequemur, id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici, circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus, lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente.
Ergo in ipso huius compagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant , iusti homines placiditateque cogniti, quos amnes Chronius et Visula[*](Visula, vulgo; Vistula, Val.; bisula, V.) praeterfluunt; iuxtaque Massagetae, Halani et Sargetae, aliique plures obscuri, quorum nec vocabula nobis sunt nota nec mores.
Interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque nominis fluvius, et religiosus per eas terras Triviae lucus.
Dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens,
Longo exinde intervallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post eriles in Asia casus, coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus Ἀχιλλέως vocant indigenae δρόμον, exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. Eique proxima est civitas Tyros, colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.